- ANTIPHATES
- I.ANTIPHATESLaestrygonum anthrophagorum Rex. unus ex Lami posteris, Formiarum conditoris. In cuius litore cum aliquando eiectus esset Ulysles, tresque ex sociis misisset, qui regionem explorarent, Antiphates unum ex his apprehensum ore dilaniavit; reliqui duo vix fugâ salutem quaesiverunt; Quos Antiphates cum magna Laestrygonum manu insecutus, naves Ulyssis omni conatu oppugnavit, saxisque ac trabibus in eas coniectis, omnes demersit unâ tantum exceptâ, in qua Ulysses ipse cum nobilioribus aliquot sociis vehebatur. Ovid. Met. l. 14. v. 232.Inde Lami veterem Laestrygonis, inquit, in urbemVenimus. Antiphates terrâ regnabat in illa.Missus ad hunc ego sum, numerô comitante duorum:Vixque fugâ quaesita salus, comitique, mihiqueTertius e nobis Laestrygonis impia tinxitOra cruore suô: fugientibus instat, et agmenConcitat Antiphates: coeumt, et saxa, trabesqueContinuant: merguntque viros, merguntque carinas.Una tamen, quae nos, ipsumque vehebat UlyssemEffugit. ------ ------Idem Ponticor. l. 2. Ep. 9. v. 41.Quis non Antiphaten Laestrygona devovet? -- --Statius l. 1. Silv. 3. v. 84.--- ---- Litusque cruentiAntiphatae. ------ ------Tibullus ad Messalam, l. 4. Eleg. 1. v. 114. ubi de Ulysse:Nicultos adiit Laestrygonas, AntiphatenqueNobilis Artaciae gelidos quos irrigat unda.Vide haec latius apud Poetam Homer. Od. 10. Idem.II.ANTIPHATESalius a Leonteo occisus. Homer. Il. υ. v. 91.Α῏υτις δ᾿ εν κολεȏιο ἐρυσάμενος ξίφος ὀξὺ,Α᾿ντιφάτην μὲν πρῶτον ἐπάιξας δἰ ὁμίλουΠλῆξ᾿ ἀυτοσχεδιήν.III.ANTIPHATESavus Amphiarai. Homer. Od. 15. v. 243.Γείνατο δ᾿ Α᾿ντιφάτην καὶ Μάντιον, υἱε κραταιώ,Α᾿ντιφάτης μὲν ἔτικτεν Ο᾿ικλῆα μεγάθυιμον.Ἀυτὰρ Ο᾿ικλείης λαοςςόιν Α᾿μφίαζηον.IV.ANTIPHATESnothus Sarpedonis. Virg. Aen. l. 9. v. 696.Et primum Antiphatem; is enim se primus agebatThebanâ de gente nothum Sarpedonis alti.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.